Charter Document - 03060614

Charter Document - 03060614


Charter Number: 03060614
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Ch[risti] f[idelibus] p[resens] c[arta] v[isuris] v[el] a[udituris] Johannes de Kenefegh burgensis de Bristollia salutem in Domino Noverit universitas vestra me pro salute anime mee antecessorum meorum et successorum meorum dedisse et concessisse et h[ac] p[resenti] c[arta] m[ea] confirmasse Deo et monasterio S[ancte] M[arie] de Margan et monachis i[bidem] D[eo] s[ervientibus] in puram et perpetuam elemosinam unum crannocum albi salis solvendum dictis monachis et eorum successoribus vel eorum certo attornato singulis annis ad festum Sancti Michaelis in perpetuum de tenemento meo in Bristollia quod jacet in vico qui vocatur Smalestrete inter tenementum Ricardi Corteys ex parte una et cimiterium Sancte Werburge ex altera Ego vero dictus Johannes et heredes mei warentizabimus et adquietabimus dictum crannocum solvendum de predicto tenemento dictis monachis et eorum successoribus contra omnes mortales in perpetuum Et ut hec mea donacio et concessio et hujus presentis carte mee confirmacio rata permaneat et stabilis inperpetuum presentem cartam sigilli mei inpressione firmiter roboravi Hiis testibus Roberto Kilmaynan tunc maiore Bristollie Johanne de Berewik et Reginaldo Golde tunc ejusdem ville prepositis Rogero de Berkam Symone clerico Willelmo Baumund Gilleberto spiciario Willelmo Rusel Willelmo le Blund Willelmo de Marynes et multis aliis

Source (click image below to view full size)