Charter Document - 03060611
Charter Number: | 03060611 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant p[resentes] et f[uturi] quod ego Thomas Gramus consilio et assensu Ysoude uxoris mee et heredum dedi et c[oncessi] et h[ac] p[resenti] c[arta] confirmavi D[eo] et e[cclesie] B[eate] M[arie] de M[argan] et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] in p[uram] et p[erpetuum] e[lemosinam] p[ro] sal[ute] a[nime] m[ee] et a[] et s[uccessorum] m[eorum] unam acram terre que jacet super Gretehulle juxta terram predictorum monachorum ex parte occidentali et se extendit in longum in parte aquilonari a prato predicti Thome Gramus quod jacet juxta Goylac usque ad terram Walteri Luuel versus partem australem et continet in latitudine quantitatem quinque virgarum cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus sicut ulla elemosina l[] et m[] d[] potest Ego vero Thomas Gramus et heredes mei predictam terram predictis monachis contra omnes mortales inperpetuum warentizabimus Et ut hec mea donacio et concessio facta anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo ad festum Sancti Thome apostoli firma et inconcussa permaneat in posterum presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero Luuel Willelmo clerico Philippo clerico de Kenefeg Philippo de Corneli Willelmus Frankelein Mauricio Gramus Willelmo Luuel et multis aliis