Charter Document - 03060610

Charter Document - 03060610


Charter Number: 03060610
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi f[idelibus] P[resens] s[criptum] v[isuris] et a[udituris] Thomas Gramus salutem in Domino Noverit universitas vestra me pre manibus accepisse a domino abbate de Margan et ejusdem loci conventu anno domini MCC sexagesimo primo in denariis et aliis rebus valorem triginta solidorum argenti pro una acra terre arabilis cum pertinentiis que jacet super Gretehulle juxta terram predictorum monachorum ex parte occidentali et se extendit in longum in parte aquilonari a prato dicti Thome Gramus quod jacet juxta Goyelac usque ad terram Walteri Luuel versus partem australem et continet in latitudine quantitatem quinque virgarum Reddendo mihi et heredibus meis inde annuatim unum denarium ad festum omnium Sanctorum quamdiu predictam terram tenuerint Ita tamen quod si ego et heredes mei dictam terram revocare voluerimus predictis abbati et conventui de triginta solidis plenarie satisfaciemus domini Regis vel comitis aliqua prohibicione non obstante In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero Luvel Willelmo Clerico Philippo clerico de Kenefeg Philippo de Cornely Willelmo Frankeleyn Mauricio Gramus Willelmo Luuel et multis aliis

Source (click image below to view full size)