Charter Document - 03060608
Charter Number: | 03060608 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Philippus filius Willelmi de Penuey consilio et assensu amicorum meorum pro salute anime mee et predecessorum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi D[eo] et e[cclesie] B[eate] M[arie] de Margan et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] in puram et perpetuam elemosinam duas acras et dimidiam cum pertinenciis terre arabilis que vocantur Langaker quarum una pars se tendit versus occidentem usque ad Marputte et altera versus orientem usque ad Sortacre inter terram monachorum et meam et tres quarterias prati que jacent inter Suueyshulle et terram predictorum monachorum que vocatur Decem Acre Habendas et tenendas de me et heredibus meis libere et quiete atque pacifice sine omni servicio exaccione secta et seculari demanda sicut ulla elemosina liberius potest teneri et possideri Dicti quidem viri religiosi maxime mee indigencie compassi de sexaginta solidis sterlingorum et multis aliis beneficiis intuitu pietatis urgentissime mee necessitati subvenerunt Ego vero et heredes mei predictam terram supradictis viris religiosis contra omnes homines inperpetuum warantizabimus Et ut hec mea donacio et concessio que facta fuit anno domini MCC sexagesimo primo juxta dominicam in ramis palmarum inperpetuum rata et stabilis permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Thoma Gramus Willelmo Frankelayn Philippo clerico Thoma Stiward Gedeman et aliis