Charter Document - 03060605

Charter Document - 03060605


Charter Number: 03060605
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Russel de Penvey filius Mileth consilio et assensu Agnetis uxoris mee et heredum meorum pro salute anime mee et parentum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie beate Marie de Margan et monachis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam duas acras terre mee cum pertinentiis que jacent inter Pendentem Gravam ex parte aquilonari et viam que tendit de Ewenny versus Langunith ex parte australi Et insuper duas acras et dimidiam acram prati mei cum pertinentiis que jacent subtus predictam viam ex parte aquilonari et terram predictorum abbatis et conventus in parte australi Habendas et tenendas de me et heredibus meis libere et quiete atque pacifice sine omni servicio exactione et demanda sicut ulla elemosina liberius potest teneri et possideri Dicti quidem viri religiosi maxime mee indigencie compassi de sexaginta solidis sterlingorum et multis aliis beneficiis intuitu pietatis urgentissime mee subvenerunt necessitati Ego vero et heredes mei predictam terram supradictis viris religiosis contra omnes homines in perpetuum warantizabimus Et ut hec mea donacio et concessio que facta fuit anno Domini milesimo ducentesimo sexagesimo primo circa festum beati Ambrosii In perpetuum rata et stabilis permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Thoma Grammus Thoma senescallo Thoma Russel Rogero Haft Waltero Ruddoc Willelmo Frankeleyn et multis aliis

Source (click image below to view full size)