Charter Document - 03060596
| Charter Number: | 03060596 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1258 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio facta inter abbatem et conventum de Margan ex parte una et Thomam Gramus ex altera videlicet quod idem Thomas inpignoravit dictis abbati et conventui per decem marcas ad tempus quadraginta annorum totam terram suam et longum et latum infra hos terminos scilicet quicquid terre continetur inter rivulum qui dicitur Goylake ipsum rivulum habens ex parte australi et terram que vocatur Langelonde ex parte septentrionali et ex parte orientali terram que quondam fuit Henrici Barath ex parte vero occidentali terram Alicie Gramus Totam hanc terram infra dictas divisas cum omnibus pertinenciis et libertatibus inpignoravit memoratus Thomas dictis abbati et conventui ut supradictum est excepta una acra terre quam Willelmus Frankeleyn de ipso tenet infra easdem divisas Et sciendum quod singulis annis per terminum dictorum quadraginta annorum remittentur iiij denarii nomine redditus de antedictis decem marcis Ita quod si dictus Thomas vel heredes sui post dictos quadraginta annos dictam terram acquietare voluerint novem marcas juxta rationem pecunie recepte et remisse dictis abbati et conventui restituent Dictus vero Thomas et heredes sui dictam terram cum pertinenciis suis toto predicto tempore supradictis abbati et conventui contra omnes mortales warantizabunt Facta est autem hec conventio anno domini MCC quinquagesimo octavo in octabis Pasche Et ut hec conventio firmitatis robur optineat dicti abbas et conventus et dictus Thomas presens scriptum in modum cyrographi confectum sigillis suis roboraverunt Hiis testibus Willelmo Frankeleyn Philippo de Corneli Mauricio Gramus Thoma de Corneli David Wasmeyr et aliis
