Charter Document - 03060594
Charter Number: | 03060594 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 169 |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod hec est conventio facta inter dominum Gilebertum de Turbevile ex parte una Et dominum abbatem et conventum de Margan ex parte altera videlicet quod predictus Gilebertus dedit in excambia dictis abbati et conventui duas acras terre in perpetuum habendas et tenendas libere et quiete in feodo de Novo Castello quo jacent juxta viam publicam quo tendit de Kenefec versus Keyrdif Et incipiunt a dicta via et parte aquilonari ubi fons oritur qui Wytewelle nominatur Et extendunt se in longitudine usque ad semitam ex parte australi In latitudine vero jacent inter terram Thome Cradoc ex parte orientali et terram Willelmi Godmon ex parte occidentali Pro duabus acris perpetuo habendis et tenendis libere et quiete de dictis abbate et conventu que jacent in eodem feodo de Novo Castello quarum una jacet in longitudine juxta sepes de Lageleston dictis sepibus proxima preter unam acram quam tenet relicta Philippi Dunning a prenominatis abbate et conventu Et incipit a parte orientali et extendit se in longitudine in partem occidentalem juxta dictas sepes Et in latitudine habens terram dictorum abbatis et conventus in parte aquilonari et australi altera vero acra jacet in feodo de Tethegestowe Ultima de terra Walteri Lageles In parte aquilonari et incipit a via publica ex parte orientali et extendit se in longitudine versus Torres Facta autem fuit hec convencio anno domini MCCL octavo pridie ante festum Sancti Barnabe Que ut stabilis rata et inviolabiliter in perpetuum permaneat mutuis partibus hujus scripti in modum cirographi confecti mutua sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Roberto de Cantvlupo Jtohanne filio Willelmi Willelmo le Deneys Ricardo le Noreys Wronu ab Cradoc et aliis