Charter Document - 03060593
Charter Number: | 03060593 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est convencio facta inter abbatem et conventum de Margan ex una parte recipientem et Willelmum Frankelein tradentem ex altera videlicet quod dictus Willelmus dictis abbati et conventui invadiavit unam acram terre sue cum pertinenciis tenendam et habendam a festo Sancti Marche ewangeliste anno domini MCC quinquagesimo octavo usque ad finem triginta annorum continue subsequentium pro una marca argenti sibi ab eisdem premanibus pacata que scilicet jacet inter has divisas et se extendit in longum versus Goylake ex parte australi et ex parte boreali versus La Schilue et in latum jacet inter terram Henrici Vachan ipsam vicinam habens ex parte occidentali ex parte vero orientali terram dicti abbatis et conventus Et sciendum quod si dictus Willelmus vel heredes sui dictam acram post dictum terminum acquietare voluerint dictam marcam cum custo melioracionis ejusdem terre dictus abbati et conventui restituent Singulis tamen annis per terminum prefatum de dicta marca nomine redditus duo denarii remittantur Et dictus Willelmus vel heredes sui dictam acram cum pertinenciis dictis abbati et conventui per totum dicti temporis spacium contra omnes mortales warantizabunt Hanc vero convencionem sine dolo ex utraque parte tenendam fidei caucione prestita et sigillorum suorum impressionibus presens scriptum in modum cyrographi confectum et inter se divisum alternatim munierunt Hiis testibus Thoma Grammus Philippo de Corneli Mauricio Grammus Thoma Russel Waltero Herebert et aliis