Charter Document - 03060587

Charter Document - 03060587


Charter Number: 03060587
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Memorandum quod anno domini MCCL sexto in octabis Sancti Laurencii martyris apud Christi Ecclesiam facta est hec finalis concordia et amicabilis composicio inter abbatem et conventum de Margan ex parte una et abbatem et conventum de Karlyun ex altera super quadam controversia inter ipsos exorta de assignacione et limitacione centum acrarum terre eisdem abbati et conventui de Karlyun per tenorem sentencie diffinitive per venerabiles de Byldewas de Brueria et de Kyngeswode abbates auctoritate capituli generalis inter partes judicialiter late in contiguo loco mansionis sue de Bolgoyth in pastura de Hyrwenwurgan concessarum videlicet quod cum eas secundum quod oportuit ibidem habere non possent memorati abbas et conventus de Margan pro bono pacis et litis in posterum occasione tollenda pro dictarum centum acrarum recompensacione viginti acras terre in contiguo loco de Redvayn dictis abbati et conventui de Kerlyun in quoscumque suos usus proprios eas convertere voluerint una cum dictis mansione sua et bosco de Bolgoyth et unica domo cum trium acrarum clausura tantum apud Estymwereleh nullo ibidem religioso manenti in futuro perpetuis temporibus libere possidendas concesserunt Quas quidem viginti acras fossandi claudendi necnon et domos per vim sentencie prefate dirutas reerigendi secundum quod eas prius habuerunt ibidem si voluerint plenam in posterum habeant facultatem tenore ejusdem sentencie seu compositionum inter partes confectarum non obstante aliquatenens in hac parte Ita tamen quod abbas et conventus de Margan toto residuo dicte communis pasture de Hyrwenwurgan omni tempore anni in perpetuum die noctuque ubique libere et pacifice cum omni genere animalium utantur infra has divisas subscriptas videlicet a magna pola ubi Wereleh oritur tendendo usque in fluvium de Neth versus septemtrionem et per fluvium de Neth tendendo versus orientem usque ad Redevayn et a Redevayn usque ad fines Brechon et inde versus austrum tendendo usque ad rivulum Canan et per rivulum Canan usque ad Aberdar et ab Aberdar directe versus occidentem usque ad Pulthadar et a Pulthadar usque ad cilium montis directe tendendo versus occidentem usque ad predictam magnam polam Ceteris omnibus fossatis clausuris et edificiis in dicta pastura factis vel constructis per ipsos de Karlyun penitus amovendis nec aliquibus aliis preter prenominata ibidem per eosdem imposterum construendis Hoc nichilominus supradictis adjecto quod si quis monachus vel conversus dictarum domorum contra hanc quod absit finalem concordiam et compositionem amicabilem aliquomodo venire presumpserit omni occasione excusacione et dilacione postpositis a domo propria penitus emittatur non reversurus nisi de licencia capituli generalis Tenore nichilominus dicte sentencie et compositionum inter dictas domos jam dudum confectarum in ceteris omnibus preterquam in premissis in suo robore inviolabiliter persistente inperpetuum Et ut hec finalis concordia et composicio amicabilis firmitatis robur optineat imperpetuum dictarum domorum abbates una cum venerabilibus de Flexleya de Tynterna de Neth de Alba Domo et de Strata Florida abbatibus presens scriptum sigillorum suorum impressionibus duxerunt roborandum

Source (click image below to view full size)