Charter Document - 03060584

Charter Document - 03060584


Charter Number: 03060584
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Certification
Date: 1254
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Frater I miseratione divina Landavensis ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Noverit universitas vestra quod cum esset hesitatum an prior et conventus de Monemuta honera ordinaria consueta ecclesias quas in diocesi Landavensi tenent in proprios usus contingentia sustinere tenerentur vel vicarii earundem ecclesiarum tandem nobis constitit legitime tam per confessionem dictorum vicariorum quam per testimonium fide dignorum eosdem vicarios et eorundem successores omnia honera predicta agnoscere debere et pro dictis religiosis omnibus ordinariis super premissis respondere In cujus rei testimonium has literas nostras eisdem religiosis fecimus et concessimus patentes Datas apud Bergaveny die Martis proxima post festum beate Trinitatis Anno gratia MCCL quarto

Source (click image below to view full size)