Charter Document - 03060578

Charter Document - 03060578


Charter Number: 03060578
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Pledge
Date: 1253
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Philippus filius David burgensis de Kenefeth consilio assensu et consensu heredum meorum impignoravi Mauricio Gramus genero meo anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tertio in die Sancti Ambrosii episcopi quatuor acras terre arabilis in Pollardesslade pro decem marcis sterlingorum Que quidem quatuor acre simul et integre jacent inter acram predicti Mauricii ex parte aquilonari quam donavi eidem cum Johanna filia mea in liberum maritagium Et portendunt in latitudine usque ad acram terre Willelmi filii Herberti ex parte australi Si vero ego vel heredes mei infra decennium vel saltem in fine decimi anni dictam pecuniam decem marcarum eidem Mauricio vel ejus heredibus vel assignatis non persolverimus a die illo et deinceps predictus Mauricius et heredes sui vel assignati dictas quatuor acras terre absque omni reclamatione mea vel heredum meorum qui sunt vel esse poterunt libere possideant quiete et pacifice Reddendo michi et heredibus meis ipse et heredes sui vel assignati unum par albarum cirothetarum annuatim ad Pascha pro omni exactione seculari et demanda Et ut hec mea concessio et conventio rata stabilis et inconcussa permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero Luuel Thoma Gramus Philippo clerico Philippo Alixandro Willelmo le Ffrankeleyn Ada Hosmer Nicholao Noreys et multis aliis

Source (click image below to view full size)