Charter Document - 03060577
Charter Number: | 03060577 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Mauricius Gramus salutem in domino Noverit universitas vestra me pro manibus accepisse a domino abbate de Margan et ejusdem loci conventu anno domini MCCL tertio centum solidos argenti pro quatuor acris terre et dimidia cum pertinentiis Quarum due jacent juxta terram Henrici Baret in orientali parte et que jacent juxta terram Hugonis juvenis in occidentali parte Et extendunt se omnes dicte quatuor acre in longitudine a magna via usque ad Goyelake Dimidia vero acra jacet inter terram monachorum de Margan quam habuerunt ex dono Hugonis Gramus fratris mei et terram Thome Gramus in longum usque Goyelake Ita videlicet quod dictus abbas et conventus reddent mihi vel heredibus meis inde annuatim quatuor denarios ad Pascha quamdiu predictam terram tenuerint Quod si ego vel heredes mei dictam terram aliquando revocare voluerimus predicto abbati et conventui de centum solidis plenarie satisfaciemus Domini regis vel comitis aliqua prohibitione non obstante In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero Luuel Thoma Gramus et Rogero Gramus fratribus meis Thoma de Cornely Philippo Alexandro Willelmo Frankelein Philippo clerico Johanne Witard et multis aliis