Charter Document - 03060574
Charter Number: | 03060574 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno gratie MCCLII in festo Sancti Michaelis facta fuit hec convencio inter dominum Thomam abbatem de Margam et ejusdem loci conventum ex parte una et Symonem le Vihc ex altera videlicet quod idem Symon invadiavit dictis abbati et conventui totam terram suam que vocatur La Longelonde et jacet in campo qui vocatur Hurtingham extendens se in longitudine versus australem partem super terram Henrici le Heort et versus borealem partem super terram Roberti de Reodhame et in latitudine inter terras dictorum abbatis et conventus usque ad terminum viginti octo annorum proximo sequentium plene completorum pro octo marcis et decem solidis esterlingorum quas dicti abbas et conventus dicto Symoni in sua urgenti necessitate accommodaverunt Tenendam et habendam totam predictam terram per totum predictum terminum dictis abbati et conventui de dicto Symone et heredibus suis libere et quiete bene et in pace Reddendo inde annuatim per totum dictum terminum sibi Symoni et heredibus suis dicti abbas et conventus unum denarium argenti in festo Sancti Michaelis pro omnibus serviciis sectis querelis et secularibus demandis tam regalibus quam aliis ad dictam terram pertinentibus Dictus vero Symon et heredes sui totam predictam terram per totum dictum terminum memoratis abbati et conventui et eorum successoribus contra omnes mortales warantizabunt Et sciendum quod in fine dicti termini dictus Symon vel heredes sui dictam pecuniam dictis abbati et conventui planarie persolvent antequam dictam terram recipiant exceptis duodecim denariis qui dicto Symoni vel heredibus suis de dicta pecunia singulis annis per idem tempus relaxabuntur Ut autem hec convencio fideliter et sine dolo teneatur partes huic cyrographo bipartito sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus Domino Nicholao Poynz domino Alexandro de Cheverel Petro Croc Henrico de Stokes Mauricio de Cumpton Henrico de Werkesbur Gileberto le Specier at aliis