Charter Document - 03060565
Charter Number: | 03060565 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1245 - 1246 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 126 |
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes scriptum visuris vel audituris Philippus Madoc Ythenerd filii Kedic et Madocus filius Meuric salutem in Domino Noverit universitas vestra nos spontanea voluntate et consensu unanimi dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et ecclesie Beate Marie de Margan et monachis ibidem Deo servientibus in liberam et perpetuam elemosinam totum illud pratum cum marisco quod jacet inter Waldam Anglorum ex occidentali parte in feodo de Avene et pratum Wronu Gogh ex orientali Habens pullam ab aquilonari parte trans fluentem terram dictorum monachorum ab australi vero concluditur terra arabili de Meres Necnon et totum illud pratum quod fuit Clevyn in eodem feodo quod jacet inter pratum filiorum Alaytho ab occidentali parte et waldam predictorum monachorum ab orientali ab australi vero terram arabilem de Meles Et ab aquilonari parte fossa terminatur aquaria eorundem monachorum media quidem existente inter terram arabilem et dictum pratum Que quidem prata cum dicto marisco patres nostri Kedic scilicet et Meuric frater ejus dictis monachis dederunt et carta sua confirmaverunt solvendo inde nobis et heredibus nostris annuatim quadraginta denarios ad Pascha quos dicti monachi dictis Kedic et Meuric reddere consueverunt pro omni servicio consuetudine et seculari exactione Hanc autem donationem nostram et confirmationem tam nos quam heredes nostri dictis monachis contra omnes homines warantizabimus in perpetuum In cujus rei testimonium huic scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Madoc ab Griffud Lowarc ab David Oweno Reso et Madoc filiis Alaytho Meuric Gogh Wronu ab Ythel et multis aliis