Charter Document - 03060533

Charter Document - 03060533


Charter Number: 03060533
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1247
Date type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in comitatu de Kardif apud Sanctum Nicholaum die Lune scilicet in festo Sancti Johannis apostoli Ante Portam Latinam anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tricesimo primo coram domino Stephano Bausane tunc vicecomite de Glammargan et dominis Waltero de Sulie Willelmo de Reynni Willelmo de Barri militibus Thoma Nerberd Willelmo Flandrensi Joelo filio Willelmi Roberto de Cantelupo Joelo tunc preposito de Lanyltwith et multis aliis in dicto comitatu existentibus inter abbatem et conventum de Margan petentes et Leysanum filium Morgani tenentem de aqua de Avene Unde placitum initum fuit inter predictos abbatem et conventum et predictum Leysanum per breve domini Ricardi de Clare comitis Gloucestrie et Hertfordie de nova disseysina in dicto comitatu videlicet quod dictus Leysanus recognovit pro se et heredibus suis dictis abbati et conventui totam aquam de Avene et omnimodas piscarias in dicta aqua sicut jus suum in perpetuum salvo tamen dicto Leysano et heredibus suis molendino de Avene et aqua sufficiente ad idem molendinum et stagno sufficiente in dicta aqua Ita tamen quod pisces et piscarie totius aque predicte tam facte quam faciende dictis abbati et conventui plenarie remaneant Pro dicta vero aqua sufficienter ad dictum molendinum libere habendum reddet dictus Leysanus et heredes sui dictis abbati et conventui unam libram cimini annuatim in festo Sancti Michaelis

Source (click image below to view full size)