Charter Document - 03060527
Charter Number: | 03060527 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Oenus Resus et Cradocus filii Alaythur salutem in Domino Noverit universitas vestra quod hec est concordia finalis facta anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo sexto inter nos et monachos de Margan videlicet quod nos assensu et consilio amicorum nostrorum pro maximis et enormibus dampnis que dictis monachis intulimus utpote in bladis feno pratis pasturis piscariis nemoribus grangiis bercariis et averiis multis rebus et aliis quam plurimis quas hic dicere pretermittimus quorum dampnorum summa ad trecentas viginti quatuor libras a viris prudentibus computabatur dedimus et concessimus domui beate Marie de Margan et monachis ibidem Deo servientibus ut habeant in bosco nostro omnia necessaria sine gabulo et eo pro voluntate sua utantur ut proprio bosco pro nobis et heredibus nostris sine impedimento in perpetuum pro magna destructione quam fecimus nos et homines nostri in nemoribus dictorum monachorum Preterea in recompensatione dictorum dampnorum parabimus infra triennium dictis monachis sexaginta marcas in primo anno videlicet ad festum Sancti Jacobi apostoli decem marcas et ad festum omnium sanctorum sequens decem marcas simili modo secundo anno et tercio Si vero de nobis humanitus infra dictum tempus contigerit heredes et amici nostri dictam pecuniam dictis terminis monachis predictis fideliter pacabant Insuper autem nos et heredes nostri singulis annis ad festum Sancti Andree apostoli viginti solidos dictis monachis nomine redditus solvemus in perpetuum Necnon et redditum quem pro prioribus dampnis supradictis monachis a nobis illatis ad festum Sancti Michaelis reddere consuevimus reddemus prout carte nostre quas eisdem monachis fecimus testantur Et hoc scilicet sub pena unius marce nisi dicti redditus a nobis et heredibus nostris infra quindecim dies a dictis terminis in perpetuum fuerint persoluti Juravimus insuper super sacrosancta ecclesie de Margan quod nunquam nos nec homines nostri nec aliquis per nos intrabimus cum animalibus scilicet equiciis bobus capris porcis seu bidentibus ad pascendas terras dictorum monachorum ullo tempore anni sine speciali licentia abbatis vel prioris Nec in domibus eorum manebimus nec in aqua de Neth infra divisas dictorum monachorum piscabitur scilicet Aber Cleudach et Aber Wrach nec alios idem facere pro viribus nostris permittemus Et ut omnia predicta a nobis et heredibus nostris fideliter et sine dolo teneantur in posterum volumus quod si contra hanc cartam nostram nos seu heredes nostri venire presumpserimus aliquando quod absit ut statim excommunicationi subjaceamus et tota terra nostra interdicto ponatur sine dilatione ita plane ut cessantibus divinis careamus nos et homines nostri fidelium sepulturis donec plenarie dictis monachis satisfecerimus Et ad majorem securitatem omnium supradictorum dictis monachis hos plegios invenimus videlicet Leysanum filium Morgani Cham dominum nostrum et heredes ejusdem cujus consilio concessione et voluntate hanc concordiam fecimus Nisi eciam ea que predicta sunt firmiter a nobis et heredibus nostris fuerint custodita concedimus ut ballivi domini comitis et maxime ballivi castrorum de Neth et Landguned ad hec omnia inviolabiliter conservanda nos compellant Super hiis etiam omnibus ut hec nostra finalis concordia firmitatis robur optineat in posterum dominus Willelmus de Burgo Landavensis episcopus et capitulum loci ejusdem et dominus Ricardus comes Gloucestrie et Leysanus filius Morgani Cham una cum sigillis nostris sigilla sua huic scripto apposuerunt Hiis testibus Stephano Bauzain tunc vicecomite de Glammargan Waltero de Sullia Gilleberto de Humframvilla Johanne de Reygni Nicholao de Liswrini tunc decano de Grunith Waltero Luuel Ricardo Clerico in Kenefeg Reso clerico de Landguned Joruardo ab Espus Wronu ab Cradoc Lewelino ab Grifin Cradoco ab Madoc Knatho Goh Wronu Goh Philippo filio Morgani Ketherec ab Readlan Heylin Pren et multis aliis