Charter Document - 03060522

Charter Document - 03060522


Charter Number: 03060522
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1245
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hominibus ad quos hoc presens scriptum pervenerit Thomas Gramus salutem in domino Noverit universitas vestra quod ego consilio et assensu Ysote uxoris mei et heredum meorum concessi et hac presenti carta confirmavi Deo et ecclesie beate Marie de Margan e[t] m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] relaxationem et quitam clamationem patris mei Rogeri Gramus sicut carta ipsius testatur scilicet de dimidia marca argenti quam predicti monachi dicto Rogero patri meo et heredibus suis tenebantur solvere annuatim Ita tamen quod dicti monachi reddent dicto Rogero patri meo et heredibus suis unum par cyrothecarum albarum vel unum denarium ad pascha de recognitione Ego vero Thomas Gramus et heredes mei hanc meam confirmationem et quitam clamationem contra omnes mortales warantizabimus in perpetuum In hujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo de Cornely Ricardo clerico Willelmo Cole Willelmo Fronkeleyn Johanne Withard David Wasmeir et multis aliis Facta sunt hec anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo quinto circa festum beati Johannis Baptiste

Source (click image below to view full size)