Charter Document - 03060521
Charter Number: | 03060521 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Quitclaim |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Rogerus Gramus salutem in domino Noverit universitas vestra quod ego consilio et assensu Agnetis uxoris mee et heredum meorum relaxavi et quitum clamavi et hac carta mea confirmavi in perpetuum Deo et beate Marie de Margan e[t] m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum totum redditum meum scilicet dimidiam marcam argenti quam dicti monachi solebant mihi reddere annuatim Ita tamen quod predicti monachi reddent mihi et heredibus meis unum par cyrothecarum albarum vel unum denarium ad pascha de recognitione Et sciendum quod predicti monachi tenentur annuatim solvere Agneti uxori mee quamdiu vixerit pro hac relaxatione et mea quita clamatione unam prebendam ad vite sustentacionem scilicet qualibet septimana per annum septem panes conventuales et quinque lagenas cervisie conventualis Et semel in anno donec vitam finierit unum crannocum de gruello et alium crannocum de fabis cum uno modio salis ad festum Sancti Michaelis Ego vero Rogerus Gramus et heredes mei hanc predictam relaxationem et meam quitam clamationem dictis monachis contra omnes homines warantizabimus in perpetuum In hujus rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui His testibus Willelmo de Cornely Ricardo Clerico Willelmo Cole Willelmo Fronkeleyn Johanne Withard David Wasmeir Et multis aliis Facta sunt hec anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo quinto ad festum beati Johannis Baptiste