Charter Document - 03060518

Charter Document - 03060518


Charter Number: 03060518
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1244
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus p[resens] s[criptum] a[udituris] vel v[isuris] Ricardus Laheles salutem in domino Noverit universitas vestra quod ego consensu et consilio heredum meorum et aliorum amicorum meorum concessi et quitum clamavi et hac carta mea confirmavi D[eo] et e[cclesie] S[ancte] Marie de M[argan] e[t] m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum totum redditum meum de terra de Laheleslonda scilicet dimidiam marcam argenti quam dicti monachi solebant reddere michi annuatim sicut carte antecessorum meorum quas inde habent testantur Ita ut habeant et teneant de me et heredibus meis dictam terram de Laheleslonda cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam elemosinam libere et quiete et pacifice in perpetuum ab omni servitio consuetudine et exactione seculari sicut ulla elemosina liberius et quietius haberi potest vel teneri Excepto hoc quod reddent michi et heredibus meis annuatim unum par calcarium vel tres denarios ad Pascha de recognitione si propter calcaria miserimus Et ego et heredes mei hanc quitum clamationem dictis monachis warantizabimus contra omnes homines in perpetuum Et sciendum quod quando dictis monachis feci hanc quitum clamationem dederunt michi centum solidos sterlingorum Que ut rata et stabilis in posterum permaneat presentem paginam sigilli mei impressione confirmavi Facta autem fuit hec quita clamatio anno gratie MCC quadragesimo quarto circa festum inventionis sancte crucis Hiis testibus Domino David Barone de Nas Roberto de Cantelo Waltero Luvel Rogero Gramus Willelmo de Cornely Milone de Penvey Willelmo Cole et multis aliis

Source (click image below to view full size)