Charter Document - 03060513
Charter Number: | 03060513 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Response |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Idem comes [G Marescallus comes Penbrobkie] summonitus fuit eodem die et loco [apud Westmonasterium in crastino Sancti Michaelis anno XXV Regis Henrici tercii] ad ostendendum si quod jus habet in custodia Landavensis ecclesie vacantis et ad illud prosequendum si voluerit Et comes venit et dicit quod nichil juris clamat in predicta custodia nomine suo nisi racione terrarum Ricardi de Clare in Glammorgan quarum custodiam dominus Rex ei vendidit usque ad plenam etatem predicti Ricardi unde ipse habet cartam domini Regis et unde dicit quod predictus Ricardus et alii barones in provincia illa vacante sede illius episcopatus et cujus libet alterius debent singuli ipsorum habere custodiam terrarum quo de ipsis tenentur salva solummodo domino Regi dignitate crocie Et ideo provisum est quod rotuli cancellarie queruntur et si inveniatur quod dominus Rex vendidit comiti predictam custodiam habeat eam secundum quod ei illam vendidit et si comes plus sibi attraxerit quam dominus Rex ei vendidit dominus Rex perquiret se versus eum Preterea provisum fuit quod si domino Regi placuerit fiat inquisicio in partibus Marchie per vicecomitem et ballivos ipsius domini Regis si barones Marchie vacantibus sedibus episcopatuum debeant habere custodiam terrarum episcopatus que de ipsis tenentur ita quod domino Regi nichil accrescat nisi solummodo dignitas crocie