Charter Document - 03060506
Charter Number: | 03060506 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Licence |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit E[] Dei gratia Landavensis episcopus salutem gratiam et benedictionem Quoniam ex offitio nobis injuncto justis petentium desideriis et precipue virorum religiosorum animo nos decet benigno condescendere universitati vestre presentibus duximus significandum quod nos concessimus dilectis filiis nostris abbati videlicet et conventui de Margan ut in grangia sua de Melis divina possint celebrare Ut autem ea que auctoritate nostra concessa sunt firmitatis robur optineant in perpetuum presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Datum anno gratie MCCXXXIX Valeat universitas vestra in Domino