Charter Document - 03060504
Charter Number: | 03060504 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1237 - 1238 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Rogerus Ryevallis Nicholaus de Valle Dei Johannes de Kingeswde dicti abbates salutem in Domino Ad universitatis vestre noticiam volumus devenire quod omnes controversie et querele inter domum de Neth et domum de Margan mote ante festum beate Agathe virginis anno gratie MCC tricesimo septimo in presencia nostra et multorum aliorum tali fine conquieverunt per utriusque abbatis et conventus consensum Imprimis quia constans est quod abbas de Margan tam per se quam per suos quam eciam per seculares nisus est supplantare abbatem et conventum de Neth de villa que dicitur Nova Villa et quantum in se fuit contra formam apostolicam et quantum in se fuit circumvenit et supergressus est in negotio fratres suos provisum est ut tam ipse quam omnes successores sui abstineant et arceantur in perpetuum ab adquisitione dicte ville nisi per consensum abbatis et conventus de Neth Caveat etiam sufficienter per cartam conventus de Margan quod nunquam in perpetuum abbas et conventus de Neth aliquod per ipsos incurrant impedimentum quin dictam villam ad opus suum adquirant Provideat nichilominus abbas de Neth ne in emptione vel adquisitione dicte ville diffinitiones capituli generalis transgrediatur Item de pasturis de Neutunedune et Cornelidune statuitur ut quoniam utraque pars sufficienter et evidenter probavit tam jus in proprietate quam usum in possessione utraque domus habeant dictas pasturas eas videlicet aut in commune possidentes aut si de Boxle Bildewas et Kingeswde abbates magis viderint expedire dictas pasturas ita dividant ut medietas propinquior grangie de Neth domui de Neth remaneat reliqua medietas propinquior grangie de Margan remaneat domui de Margan Item Quoniam ut videtur monachi de Neth licet primo injuste provocati quasi malum pro malo reddere nituntur monachis de Margan vendicantes sibi jus in terris et pasturis quas domus de Margan a sua fundatione in proprietate possedit occasione cujusdam carte Roberti comitis Gloucestrie tam propter diutinum et inconcussum usum domus de Margan quam etiam per expressam compositionem inter duas domos per venerabiles patres quondam de Boxle de Wardun de Fontibus abbates factam omnes tales querimonias ad nichil antes dictorum monachorum de Neth actio debet prorsus elidi Cum neutra domus in alterius propriis terris aut pasturis aliquid sibi possit vendicare Et sciendum quod forma hujus concordie provisa fuit per venerabilem fratrem dominum Johannem primo quidem abbatem de Boxle et postea abbatem Cistercii datum judicem a capitulo generali in causa ista ante recessum suum de Anglia versus Cistercium in monasterio de Boxle presentibus tunc temporis in eodem monasterio de Boxle de Stratford de Valle Dei de Ponte Roberti abbatibus Et quod compositiones prius inite inter dictas domos de Neth et de Margan et sigillis autenticis roborate per omnia observabuntur Et in hujus rei testimonium nos de Ryevalle de Valle Dei de Kingeswde abbates una cum sigillis dictorum abbatum de Neth et de Margan huic scripto sigilla nostra apposuimus