Charter Document - 03060503
Charter Number: | 03060503 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quittance |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Robertus de Bonevile salutem in domino Noverit universitas vestra quod ego recepi pre manibus de monachis de Margan totum reditum meum sex annorum de terra de Bonevilestone scilicet decem et octo marcas sterlingorum anno gratie MCCXXX septimo circa festum Sancte Potenciane virginis Ita quod dicti monachi quiti sunt de eodem reditu usque ad nativitatem Sancti Johannis Baptiste anni domini millesimi ducentesimi quadragesimi tercii et tunc et deinceps de eodem reditu respondebunt Quod si infra dictum terminum de me humaniter contigerit heredes mee nichil recipient de dicto reditu usque ad dictum terminum Et in hujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Ricardo canonico Lanthonie Prime Galfrido de Bonevile Johanne Paris Ricardo clerico de Kenefeg Willelmo Frankeleyn Nicholao de Legge Johanne Whitard et multis aliis