Charter Document - 03060493

Charter Document - 03060493


Charter Number: 03060493
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1234
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi f[idelibus] p[resens] s[criptum] v[isuris] vel a[udituris] Rogerus Sturmi salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego consensu et consilio heredum meorum et aliorum amicorum meorum concessi et quitum clamavi et hac carta mea confirmavi Deo et ecclesie beate Marie de Margan et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum totum reditum meum de terra Sturmi scilicet dimidiam marcam argenti quam dicti monachi solebant michi reddere annuatim sicut carta mea quam inde habent testatur Ita quod habeant et teneant de me et heredibus meis dictam terram Sturmi cum omnibus pertinenciis suis in perpetuam elemosinam libere quiete et pacifice in perpetuum ab omni servicio consuetudine et exactione seculari sicut ulla elemosina liberius et quiecius haberi potest vel teneri Excepto hoc quod reddent michi et heredibus meis annuatim unum par calcarium vel sex denarios ad Pascha de recognitione Et ego et heredes mei hanc quitam clamationem dictis monachis warantizabimus contra omnes homines in perpetuum Et sciendum quod quando dictis monachis feci hanc quitam clamationem dederunt michi monachi centum solidos sterlingorum Ita videlicet quod si aliquis heredum meorum aliquando contra hoc meum factum venire voluerit et monachos implacitare reddet monachis predictam summam pecunie antequam monachi teneantur respondere Preterea sciendum quod hoc factum fuit ad Pascha proximum post consecrationem Edmundi Cantuariensis archiepiscopi Scilicet anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto Hiis testibus Roberto de Cantilupo Widone Wake Henrico forestario Johanne Croilli Rogero tunc priore de Neth Ricardo tunc suppriore ejusdem domus Gervasio et Galfrido monachis ejusdem domus Willelmo de Diuelin Roberto Poynz Thoma de Cantilupo monachis de Margan et multis aliis

Source (click image below to view full size)