Charter Document - 03060492

Charter Document - 03060492


Charter Number: 03060492
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

E[lias] Dei gratia Landavensis episcopus omnibus Christi fidelibus tam clericis quam laicis in episcopatu Landavensi constitutis salutem gratiam et benedictionem Universitati vestre notum facimus quod nos divine pietatis intuitu paci et quieti dilectorum filiorum monachorum videlicet de Margan in futurum providere cupientes confirmavimus ecclesie Sancte Marie de Margan et dictis m[onachis] I[bidem] D[eo] S[ervientibus] totam terram de Rossaulin c[um] o[mnibus] p[ertinenciis] suis et terram de Penhuth c[um] o[mnibus] p[ertinenciis] suis et terram de Hauethaloc c[um] o[mnibus] P[ertinenciis] suis et terram Sturmi c[um] o[mnibus] p[ertinenciis] suis et terram de Egleskenwir c[um] o[mnibus] p[ertinenciis] suis sicut carte donatorum testantur Et capellas de Rossaulin et Penhuth et Hauedhaloc de Sturmiestun et de Egleskeinwir c[um] o[mnibus] p[ertinenciis] earum liberas et quietas ab omni servicio et exactione et consuetudine tam ecclesiastica quam seculari confirmavimus eciam dictis monachis Bonevilestune cum advocacione ecclesie et omnibus aliis pertinentiis suis sicut carte donatorum testantur necnon et omnes alias terras et possessiones eorum c[um] o[mnibus] p[ertinenciis] sicut carte fundatorum et donatorum suorum testantur et sicut bone memorie venerabiles patres et predecessores nostri W et H quondam Landavenses episcopi eisdem confirmaverunt Hec omnia predictis monachis confirmavimus auctoritate qua fungimur inhibentes ne quis predictis monachis contra cartas donatorum seu privilegiorum suorum tenorem vexacionem molestiam aut gravamen inferre presumat Et ne premissa devocentur in dubium set firmitatis robur optineant imperpetuum presens scriptum sigilli nostri apposicione roboravimus Datum anno gratie MCC tricesimo quarto

Source (click image below to view full size)