Charter Document - 03060491

Charter Document - 03060491


Charter Number: 03060491
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Johannes Resus Rogerus Galfridus Henricus Moreduth Mauricius filii Griffini Began salutem in Domino Noverit universitas vestra quod loquela illa que fuit inter nos ex una parte et Rogerum Sturmi avunculum nostrum ex altera de medietate redditus de Sturmiestune tali fine amicabiliter conquievit videlicet quod nos per consilium Griffini Began patris nostri et Resi filii Griffini domini nostri et aliorum amicorum nostrorum quitum clamavimus et abjuravimus pro nobis et omnibus heredibus nostris totum clamium nostrum quod habuimus versus Rogerum Sturmi avunculum nostrum et totum jus quod dicebamus nos habere de medietate dicti redditus de Sturmiestun scilicet de medietate dimidie marce quam monachi de Margan solebant reddere annuatim eidem Rogero pro terra de Sturmiestun quam medietatem scilicet quadraginta denarios dicebamus predictum Rogerum avunculum nostrum dedisse et incartasse patri nostro Griffino in maritagium cum sorore sua matre nostra Juravimus eciam coram pluribus bonis viris pro nobis et heredibus nostris in ecclesia de Landaf super tumbam Sancti Theliawi et super omnia sacrosancta ejusdem ecclesie quod nunquam vexabimus monachos de Margan pro predicto redditu nec pro predicto tenemento vel aliqua parte ejus set habeant et teneant dicti monachi dictum tenementum libere quiete et pacifice pro nobis et omnibus heredibus nostris in perpetuum in omnibus et per omnia sicut carta dicti avunculi nostri quam inde habent testatur Et nos istam quitam clamationem nostram warantizabimus contra omnes homines in perpetuum Et preterea sciendum quod quando fecimus dictam quitam clamationem dictus avunculus noster dedit nobis quinque marcas sterlingorum per manum monachorum de Margan non pro jure quod habuerimus in clamio nostro set quia nepotes ejus fuimus et voluit nos promovere Et hoc totum factum est anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto in septimana Pentecostes in ecclesia de Landaf coram domino E tunc Landavense episcopo et Mauricio archidiacono et multis tam canonicis quam clericis ejusdem ecclesie et coram Reso filio Griffini et multis aliis existente eodem archidiacono procuratore dicti avunculi nostri una cum fratre Johanne tunc abbate de Margan Et quia propria sigilla non habuimus sigillum domini Elye tunc Landavensis episcopi et sigillum capituli ejusdem ecclesie presenti scripto ex parte nostra apposita sunt ad peticionem nostram Et sigillum Mauricii archidiaconi et sigillum Johannis abbatis de Margan procuratorum avunculi nostri apposita sunt eidem scripto ex parte ejusdem avunculi nostri Hiis testibus domino Elya tunc episcopo Landavense Mauricio tunc archidiacono Landavense Mauricio Gobion thesaurario Radulfo de Novo Castello canonico Landavense magistro Mauricio de Cristchurche magistro Ricardo de Kerliun Reymundo de Suly Willelmo de Regni Reso filio Griffini Reso ab Kenewreg Yorvard Velin Kenewreg ab Yorvard et multis aliis

Source (click image below to view full size)