Charter Document - 03060490
Charter Number: | 03060490 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Resus Coh junior salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego consilio et consensu amicorum meorum quitum clamavi et abjuravi et hac carta mea confirmavi pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum Deo et ecclesie beate Marie de Margan et monachis ibi Deo servientibus totum clamium meum et totum jus quod dicebam me habere in terra de Egleskeynlr occasione forestarie videlicet tres domos in pastura de Egleskeynur ad pascendum ubi vellem inter aquam de Garwe et aquam de Uggemor extra pratum et bladum Hoc totum quitum clamavi pro omnibus heredibus meis et omnibus meis ut habeant et teneant dicti monachi dictam terram suam scilicet quicquid continetur inter predictas aquas libere et quiete et pacifice pro me et omnibus meis sicut ulla elemosina liberius et quietius haberi potest vel teneri in omnibus et per omnia sicut carte donatorum quas inde habent testantur Et ego et heredes mei warantizabimus hanc quitam clamationem contra omnes homines et omnes feminas in perpetuum Et sciendum quod hoc totum factum est coram domino Elya Landavense episcopo apud Margan circa festum omnium sanctorum anni Domini millesimi ducentesimi tricesimi quarti Et preterea sciendum quod affidavi et super sacrosancta ecclesie de Margan juravi quod omnia ista fideliter et sine dolo servabo in perpetuum Et quod fidelis ero dicte domui semper et ubique et quod bona illorum custodiam et defendam pro omni posse meo ubicunque et precipue in terra de Egleskeynur et quod non sinam pro omni posse meo quod aliquis cum averiis suis intret in terram de Egleskenur ad pascendum Et ut hec concessio mea rata et inconcussa permanent predictus episcopus et Morganus Cam huic scripto sigilla sua apposuerunt una cum sigillo meo Hiis testibus Domino Elya Landavense episcopo Mauricio archidiacono Landavensi Willelmo decano de Lanmeys magistro Ricardo de Kerlyun Johanne capellano Ricardo notario episcopi Morgano Cam Anyano ab Madoc Lewelino ab Roger Yorvardo ab Espus Oweno ab Alaythur Reso fratre ejus David ab Wylym Lewarh Puygnel Osberno et Thoma de Cantelo monachis de Margan Espus et Anyano conversis de Margan et multis aliis