Charter Document - 03060454

Charter Document - 03060454


Charter Number: 03060454
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1227
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Venerabilibus et in Christo dilectis [] abbati et conventui de Margan frater G dictus abbas Cisterciensis totusque conventus abbatum capituli generalis eternam in Christo salutem Clamor exordinationis miserabilis abbatiarum Hyberniensium ordinis nostri sepe ad nos delatus nuper manifeste nobis innotuit per visitatores in auctoritate et potestate nostra specialiter ad hoc destinatos ut viderent et scirent si clamorem opere complevissent qui etiam firmiter asserebant quod prefate abbatie non possent in ordine reformari et relevari a paupertate nimia qua laborant nec ad [] ere ut resurgant nisi per gentis mutationem nec illud posse fieri commode nisi ad minus alique majores abbatie subtracte suis inordinatis matribus que pro tanta culpa merentur jure suo privari aliis ordinatis abbatiis perpetuo jure supponantur Et quia ordinis zelo accensi pro salute animarum et ordine reformando vultis recipere in filiam abbatiam de Magio que hucusque fuit filia Mellifontis sicut per vestras litteras manifeste percepimus predictam abbatiam de Magio vobis et ecclesie vestre ex certa scientia et plenitudine potestatis damus in filiam perpetuo possidendam Vobis igitur districte precipimus quatenus amodo post presens capitulum ad reformandam predictam abbatiam filiam vestram in spiritualibus et temporalibus taliter sollicite intendatis ut anime salventur et nos non cogamur predictam adoptationem aliquando immutare Datum anno gratie MCCXX septimo Tempore capituli generalis

Source (click image below to view full size)