Charter Document - 03060394
Charter Number: | 03060394 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1186 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 37 |
Charter:
Reverentissimo patri suo W[illelmo] Dei gratia Landavensi episcopo et omnibus Sancte ecclesie fidelibus ad quos presens carta pervenerit Hugo filius Rotberti de Lantcarvan salutem Notum sit universitati vestre quod ego pro salute anime mee et patris mee et matris mee et antecessorum necnon et successorum meorum dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Deo et ecclesie Beate Marie de Margan et monachis ibidem Deo servientibus de libero tenemento meo xxx acras terre mee que proximiores sunt terre sue de Lantmeuthan cum crofta que proxima adjacet veteri cimiterio ex occidentali parte necnon et quatuor alias adhuc croftas quarum una jacet subtus vetus cimiterium et tres relique a magna via versus fontem descendunt de Lantmeuthan Ut habeant scilicet predicti monachi et teneant hec omni in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servitio seculari exactione et consuetudine Et sciatis quod predictam terram dedi prefatis monachis concessu domini mei Henrici de Humfranvill necnon et concessione et bona voluntate Margerie uxoris mee et aliorum amicorum meorum Et si aliquod servitium de predicta terra fuerit requisitum sive domini Regis sive aliud ego et heredes mei illud adquietabimus ita quod monachi inperpetuum quieti erunt et nemini de aliquo respondebunt Abbas vero de Margam et monachi quando hanc eis donationem feci pro mea magna necessitate michi dederunt quatuor marcas argenti et unum bovem juvenem Ego autem hujus mee donationis cartam super magnum altare sepe dicti monasterii de Margam sollemniter multis astantibus obtuli et in plenaria comitatu de Kaerdif eam recitari feci et ibidem hane meam presentem donationem monachis viva voce fideliter testificatus sum Et quod eam illis ubique warantizabo Testibus Jacobo tunc priore de Margam Rogero cellararia Vincentio et Godefrido monachis de Margan Jordano converso Rogero et Ricardo conversis hospitalibus de Margam Necnon et in antedicto comitatu de Kaerdif Testes hii sunt inscripti scilicet Willelmus prior de Golclive Henricus de Humfranvill Johannes le Sorus Paganus de Turbervilla Philippus de Marecros Willelmus Flanmengus Rodbertus Morinus Odo de Novo Burgo