Charter Document - 03060391
Charter Number: | 03060391 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1186 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 41 |
Charter:
Reverendo patri suo Willelmo Dei gratia Landavensi episcopo et omnibus Sancte ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Paganus de Turbervilla salutem Notum facimus universitati vestre nos dedisse et presenti hac carta nostra confirmasse Deo et Beate Marie et monachis de Margan Deo ibidem servientibus consilio et consensu conjugis mee et heredum et amicorum in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servitio et seculari exactione totam terram quam dominus meus Willelmus comes Gloecestrie dedit michi in territorio Novi Castelli scilicet in Coitkard pro meo servitio Ut ipsi eam habeant et possideant in perpetuum libere et quiete et pacifice in moris et pratis et terris et pasturis et ceteris pertinentiis suis per omnia sicut ego eam unquam melius et integrius et liberius possedi et habui Sane si aliquod servitium sive domini Regis sive comitis inde aliquando requisitum fuerit Ego et heredes me illud adquietabimus ut monachi sint ab omnibus rebus in sempiternam quieti Ego insuper et heredes mei hanc donationem quam fecimus pro anima patris mei et matris et antecessorum et successorum et domini mei Willelmi comitis et heredum suorum contra omnes homines monachis prefatis warentizabimus Monachi namque sepe dicti mee magne necessitati conpatientes in recognitione hujus mee donationis xx marcas argenti dederunt ad redimendam et recuperandam usibus meis terram meam et hereditatem in Anglia que vocatur Mersfeld Testibus Willelmo Landavensi episcopo Urbano archidiacono Waltero abbate de Neth Hamone de Valun vicecomite de Kaerdid Hereberto de Sancto Quintino Henrico de Humfranvill Ricardo Norrensi Waltero de Sulie Rogero de Bercherol Philippo de Marecros Urbano de Penduulin Philippo sacerdote de Marecros Willelmo le Soor Willelmo de Sancte Hilario Willelmo de Portechiwet Thoma capellano domini episcopi Ricardo de Kaerwigau Willelmo de Bedintuna et Godefrido monachis de Margan