Charter Document - 03060342

Charter Document - 03060342


Charter Number: 03060342
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1214 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Isabel comitissa Gloucestrie et Essex consilio et consensu domini mei Gaufridi de Mandeuilla comitis Gloucestrie et Essex concessi et dedi hac presenti carta mea confirmavi pro salute animarum nostrarum et antecessorum et successorum nostrorum Deo et beate Marie de Margan et monachos ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam has terras in feudo de Kenefeg Scilicet totam terram Peitevini per divisas suas cum pertinentiis suis Et totam terram Hugonis de Hereford per divisas suas Et totam terram Wallensium pro qua solebant reddere annuatim xxxii solidos baillivis de Kenefeg Et totam moram de Havedhaloc inter duas aquas scilicet Kenefeg et Baithan tenendas de me et heredibus meis libere et quiete ab omni servitio consuetudine et exactione seculari sicut ulla elemosina liberius et quietius potest teneri Preterea concessi eisdem monachis et confirmavi omnes donationes quas eis fecerunt Robertus comes avus meus et Willelmus comes pater meus scilicet omnes terras cum pertinenciis suis inter Kenefeg et ulteriorem ripam aque de Avene ulterioris que est ad occidentem hermitagii Theodoricii et sicut montana tendunt a sursa aque de Kenefeg usque ad Locum Middelcros et inde in transversum usque ad Blainnant Disculva et inde usque ad Ridkevelechy et inde sicut Avene descendit in mare Et totum wrek inter Avene et Keneffg Et unum burgagium in Kenefeg Et unum burgagium in Kardif et unum burgagium in Novo Burgo Et unum burgagium in Bristollia Insuper etiam concessi eisdem monachis et confirmavi omnes donationes liberorum hominum meorum Scilicet terram Sturmy per divisas suas cum pertinenciis suis unde habent confirmationem patris mei Et quicquid habent ex dono Gilleberti Grammus et heredum ejus Et quicquid habent ex dono burgensium de Kenefeg et liberorum hominum in villa de Kenefeg vel extra in eodem feudo Et ex dono Morgani filii Oweni Havedhaloc Et totum feudum de Langewi ex dono David Scurlag et antecessorum et heredum ejus et concessione Nicholai Poinz sicut carte ipsorum testantur Et quicquid habent ex dono Pagani de Turbervill et heredum ejus in Koithkarth Et ex dono filiorum Herberti Killeculun per divisas suas Et quicquid habent ex dono Morgani filii Caradoci et heredum ejus in marisco de Avene et Bereges et Rossaulin et Pulthimor apud Landmeuthin Et communam pasturam in montanis inter Thaf et Neth et terram Walteri Lageles apud Lageleston Et ex dono Willelmi de Lond et heredum ejus totam terram de Egliskainwir cum pertinenciis suis sicut carte ipsorum testantur Et quicquid habent ex dono Henrici de Umframvilla et heredum eius apud Landmeuthin Etiam xii acras quas ibidem habent ex dono Urbani sacerdotis de Pendiuelin Et ex dono Hugonis de Landkarvan et heredum ejus xxxiii acras Et ex dono Adam de Sumery xii acras Et ex dono Jorvarth filii Justin iii acras Et quicquid habent ex dono Johannis de Bonevileston et heredum ejus aput Bonvileston Et ibidem ex dono Templariorum xl acras Et ex dono Maredu et heredum ejus communam terre sue in boscis et pasturis quantum opus habuerint ad grangiam suam de Landmeuthin Et quod habent ex dono Roberti Sanson in feudo Sancti Nicholai Et quicquid habent ex dono burgensium de Kardif vel liberorum hominum in eadem villa vel extra Hec omnia concessi predictis monachis et confirmavi habenda et tenenda imperpetuum sicut carte donatorum quas inde habent testantur Quare volo et firmiter precipio quod predicti monachi de Margan habeant et teneant omnia predicta bene et in pace libere et quiete integre et plenarie et honorifice in bosco et plano in viis et semitis in aquis et molendinis in vivariis et stagnis in moris et mariscis in turbariis et piscariis in pratis et pasturis et in omnibus aliis locis et rebus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis Concessi etiam et confirmavi eis omnes alias donationes venditiones et invadiationes eis rationabiliter factas vel faciendas sicut carte donatorum venditorum et invadiatorum quas inde habent vel habituri sunt testantur vel testabuntur Hiis testibus domino Henrico Landavense episcopo Urbano Landavense archdiacono Nicholao Poinz Henrico de Umframvilla Johanne de Sancto Quintino Waltero de Sullie Radulfo de Suuynesheved tunc vicecomite Ricardo Flamang Gilleberto de Turbervilla Willelmo de Cantilupo Willelmo le Sor Radulfo Mailok et multis aliis

Source (click image below to view full size)