Charter Document - 03060336
Charter Number: | 03060336 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam p[resentes] q[uam] f[uturi] quod ego Leisanus filius Margani concessi et hac karta mea confirmavi D[eo] et B[eate] M[arie] de Margan et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] omnes donationes patris mei et hominum ejus et omnes donationes meas et hominum meorum sicut karte mee et karte eorum testantur Et sciendum quod quando hanc kartam predictis monachis dedi remisi eis omnes querelas et omnes exactiones que fuerunt inter me et predictos monachos Et pro hac concessione et confirmatione dederunt michi predicti monachi v libras argenti in octava apostolorum Petri et Pauli anno incarnationis domini MCCXIII Remisi etiam eis terram eorum in territorio de Novo Castello quam injuste aravi et seminavi scilicet Argolesull et bladum ejusdem terre ut habeant et teneant eam et omnes alias terras suas libere et quiete cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis Insuper juravi super sacrosancta ecclesie de Margan quod hec omnia predicta fideliter et firmiter observabo in perpetuum Hiis testibus Mauritio presbitero Wilfrido presbitero Radulfo clerico Grifino ab Kneithur Alaithur Rogero ab Iuor Radulfo Mailoc Adam filio Ailwardi Alewi Runt Roberto Samson Thoma Asketil