Charter Document - 03060293

Charter Document - 03060293


Charter Number: 03060293
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1205
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Sancte ecclesie filiis p[resentibus] e[t] f[uturis] Morganus filius Caradoci Salutem Sciatis me c[oncessi] et d[edi] e[t] h[ac] c[arta] c[onfirmasse] Deo et beate Marie et ecclesie de Margan et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servicio consuetudine et exactione quinquaginta acras terre arabilis juxta Clakeston proximiores terre de Langewi Concessi etiam eis donationem quam fecit Robertus filius Wian per easdem divisas sicut carta ipsius quam monachis inde habent testatur Preterea concessi et dedi eis quater viginti acras in elemosina habendas et tenendas de me et heredibus meis imperpetuum inter Clakeston et Lageleston reddendo annuatim pro omni servicio et consuetudine et exactione quadraginta denarios ad festum Sancti Michaelis Ex quibus pre manibus accepi redditus quinque annorum anno ab incarnatione Domini MCCV Et ego et heredes warantizabimus eis imperpetuum sicut elemosinam nostram Hiis testibus Wilfridus sacerdos Lucas clericus Robertus Segin Robertus Samson Alaithur Resus Coh Rogerus Wian Rogerus Aithan David Puinel Wrunu filius Cadugan Meuric filius Luarh Youaf frater ejus Rogerus Cam Anaraud filius Cnaithur Ysaac Rohhan Seisil filius Luarch Traharn filius Seisil et multi alii

Source (click image below to view full size)