Charter Document - 03060284
Charter Number: | 03060284 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Quitclaim |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Sancte et individue trinitatis controversia que inter domum de Kaerlyun et domum de Margan mota fuit super Heneysnaweht et pasturis inter Neht et Taph hoc modo sopita est et per assensum utriusque conventus finali concordia terminata Scilicet quod sicut Rotheni Maur a primo capite suo cadit in fluvium Taph et ab illo capite in directum usque ad Fennaun Arthur et a Fennaun Arthur usque ad Magnam Polam et ab illa pola sicut aqua de Wrelec cadit in fluvium de Neht Quicquid est infra hos terminos versus mare inter fluvium de Thaph et fluvium de Neht totum remanebit domui de Margan tam illud quod adquisierunt quam quod sibi adquirere poterunt Ita quod infra hos terminos nichil remanebit domui de Kaerliun neque de hoc quod ante hanc conventionem adquisierunt neque de hoc quod postea adquirere poterunt Ex alia vero parte quicquid est inter fluvium de Thaph et fluvium de Rotheni Maur totum remanebit domui de Kaerliun tam illud quod adquisierunt quam quod sibi adquirere poterunt ita quod illi de Margan ibidem nichil sibi retinebunt de eo quod adquisierunt vel adquirere poterunt excepta communa de Hyrwenunworgan a rivulo Wrelec usque ad Aberdar et nominatim quitum clamaverunt illi de Margan domui de Kaerliun totum clamium suum quod habuerunt de Henesnawyt et infra predictos terminos sine omni retenemento in perpetuum excepta predicta communa de Hirwenunworgan Et pro hac quita clamatione dedit domus de Kaerliun domui de Margan in capitulo suo vi libras argenti Anno ab incarnatione Domini MCCIII