Charter Document - 03060251

Charter Document - 03060251


Charter Number: 03060251
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s): National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 1980

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Rogerus Sturmi concessi abbati et monachis de Margam totam terram quam habent ex dono patris mei sicut carte eorum testantur quas habent de patre meo et de me Preterea concedo eis totam reliquam partem terre in bosco et plano in pastura et pascuis in aquis et morosis quam tenuit pater meus de feudo comitis Gloucestrie in Margam et ego per ipsum tenendam de me et heredibus meis bene et in pace absque omni servicio et seculari exactione nisi quod abbas et monachi dabit michi et heredibus meis pro me dimidiam marcam argenti annuatim et ego et heredes mei faciemus [] Testibus Egelino de Purbei vicecomite de Glamorgan Roberto de Purbei fratre ejus Johanne de Sancto Michaele Waltero Luvel Waltero Lageles Gileberto Gramm Waltero Siward Odone de Cruce Willelmo sacerdote et capellano de Chenefec Helia filio Auchan Willelmi filii Stephanie Roberto Armig Jordanus []