Charter Document - 03060250
Charter Number: | 03060250 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 1978 |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego G[] Essturmi concedente uxore mea M[] et filis meis R[] scilicet R[] atque G[] et filia mea A[] et omnibus heredibus meis dono et concedo in perpetuam elemosinam ecclesie Sancte Marie de Margam totam terram illam que est inter terram Herberti filii Godwineth et rivum Kinithwini sicut rivus ille per montem descendit in moras usque ad inferiorem aquam et ab ipsa inferiori aqua usque ad viam que vadit p[] montana et dividit terram comitis et meam tam in pastura quam in terra arabili et terra morosa Pro hac autem donatione et concessione abbas et monachi dederunt mihi xii marcas argenti [] persolvenda debita mea et singulis filis meis cappam unam et iiii nummos et me infirmum in suam fraternitatem susceperunt Unde et ego [facio] istam donationem meam liberam et quietam ab omni seculari servicio et exactione predicte ecclesie in perpetuum possidendam Sigilli mei impressione confirmo ut rata sit et firma in perpetuum ipsa donatio Teste Eglin vicecomite de Glamorgan R[] Corolef Waltero Luvel et David fratre ejus Rogero filio Nest Wartero Lageles Gisleberto Burd Eadwino monacho Gloucestrie Gisleberto presbytero de Novo Castello Thoma sacerdote Willelmo de Londinus et Mauritio filio ejus et Willelmo alio filio ejus Willelmo Pincerna Alexandro de Wrendune Gisleberto de Turbervilla et A[] uxore ejus et Pagano filio ejus et Simone filio ejus Gisleberto filio ejus et Roberto filio ejus