Charter Document - 03060243
Charter Number: | 03060243 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Sancte ecclesie filiis p[resentibus] e[t] f[uturis] Marganus filius Karadoci salutem Sciatis me consilio et consensu filiorum meorum concessisse et dedisse et hac karta confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Margan et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] in elemosinam liberam et quietam ab omnia servicio et consuetudine et exaccione seculari totum pratum quod fuit Alewi inter domum Radulfi et Orgares Walle et universa prata mea que sunt inter Orgares Walle et capellam et totum pratum quod fuit David Puinel Et pratum Yewan Braut Waith reddendo michi et heredibus meis annuatim ad festum Sancti Michaelis unam marcam argenti pro omni servicio Et sciendum quod pre manibus accepi redditum v annorum anno ab incarnatione Domini MC nonagesimo nono post festum Sancti Michaelis Et notandum quod nunquam deinceps premanibus accepturus sum nisi redditum trium annorum Ego autem et heredes mei prefatam donationem predictis monachis warentizabimus contra omnes homines in perpetuum His testibus Helia decano Worgano capellano de Avene Meuric Map et Griphino fratre ejus Howelo filio Griphini Ruatlan Map Wrgi Morgenu Cole David Puinel Willelmo filio Alewi Herberto filio Palmari