Charter Document - 03059837

Charter Document - 03059837


Charter Number: 03059837
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Court Record
Date: 1238
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Henricus Dei gratia Rex Anglie Dominus Hibernie Dux Normannie Aquitanie et Comes Andegavie venerabili patri in Cristo eadem gratia Ebor Archiepiscopo et Anglie Primati salutem Sciatis quod cum Petrus de Brus in Curia nostra coram Justiciariis apud Westmonasterium arrannasset assisam ultime presentationis versus Priorem de Gyseburne de Ecclesia de Schelton idem Prior venit in eadem Curia nostra et respondit ei quod assisa non debuit inde fieri eo quod Ecclesia illa non vacat quia ipse et predecessores sui Priores de Gyseburne jam quadraginta annis elapsis et amplius in proprios usus suos illam optinuerunt Et ideo vobis mandamus quod per litteras vestras patentes scire faciatis prefatis Justiciariis nostris apud Westmonasterium a die Apostolorum Petri et Pauli in xv dies utrum predicta Ecclesia vacans sit vel non Et si predictus Prior eam habeat in proprios usus et a quo tempore ipse et predecessores sui Priores illam in proprios usus habuerunt Teste R[oberto] de Lexinton apud Westmonasterium xiiij die Junii anno regni nostri xxij

Source (click image below to view full size)