Charter Document - 03058087

Charter Document - 03058087


Charter Number: 03058087
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1301
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 6 (f98r)

Charter:

Thomas Dei gratia [] dilectis in Cristo filiis Priori et Conventui de Giseburne salutem gratiam et benedictionem Nuper apud Kyngeston super Hulle personaliter declinantes et alique ibidem que ad pontificale spectant officium exercentes comperimus inter alia tunc inventa quod non nunquam cum mortuorum inibi corpora ad Ecclesiam Parochialem de Hesel in cujus parochia villa ipsa de Kyngeston pro parte dicitur esse sita per ripam de Humbria deferantur ejusdem fluminis fluctibus et yemali presertim tempore unacum concomitantibus quod horrendum auditu sepius et alias periculosius involvuntur propter quod nos pietate inducti ad Capellam ejusdem ville de Kyngeston infra limites parochie predicte ut fertur constructam unum Cimiterium in quo corpora hujusmodi de cetero valeant sepeliri esse decrevimus dedicandum jure matricis Ecclesie cui per hoc derogare non intendimus semper salvo Quocirca vobis mandamus quatinus assensum vestrum super hoc sub vestro communi sigillo nobis per latorem presentium rescribatis alioquin vos Prior pariter et Conventus per procuratorem sufficiens mandatum habentem die Mercurii in instanti septimana Pasche sitis ad ultimum apud Burton juxta Beverlacum si prius venire non poteritis coram nobis proposituri et ostensuri jura et rationes si que vel quas habueritis quare id facere minime debeamus Eo quidem ferventiores ad hec reddimur exequenda quo quasi cotidianum versari conspiciemus periculum in premissis Valeat Dat[um] apud Burton xiiij Kalendas Aprilis Pontificatus nostri anno secundo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Thomas Dei gratia [] dilectis in Cristo filiis Priori et Conventui de Giseburne salutem gratiam et benedictionem Nuper apud Kyngeston super Hulle personaliter declinantes et alique ibidem que ad pontificale spectant officium exercentes comperimus inter alia tunc inventa quod non nunquam cum mortuorum inibi corpora ad Ecclesiam Parochialem de Hesel in cujus parochia villa ipsa de Kyngeston pro parte dicitur esse sita per ripam de Humbria deferantur ejusdem fluminis fluctibus et yemali presertim tempore unacum concomitantibus quod horrendum auditu sepius et alias periculosius involvuntur propter quod nos pietate inducti ad Capellam ejusdem ville de Kyngeston infra limites parochie predicte ut fertur constructam unum Cimiterium in quo corpora hujusmodi de cetero valeant sepeliri esse decrevimus dedicandum jure matricis Ecclesie cui per hoc derogare non intendimus semper salvo Quocirca vobis mandamus quatinus assensum vestrum super hoc sub vestro communi sigillo nobis per latorem presentium rescribatis alioquin vos Prior pariter et Conventus per procuratorem sufficiens mandatum habentem die Mercurii in instanti septimana Pasche sitis ad ultimum apud Burton juxta Beverlacum si prius venire non poteritis coram nobis proposituri et ostensuri jura et rationes si que vel quas habueritis quare id facere minime debeamus Eo quidem ferventiores ad hec reddimur exequenda quo quasi cotidianum versari conspiciemus periculum in premissis Valeat Dat[um] apud Burton xiiij Kalendas Aprilis Pontificatus nostri anno secundodate