Charter Document - 03057667

Charter Document - 03057667


Charter Number: 03057667
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1275 - 1276
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Westmonasterium in Octabis Sancti Hillarii anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici quarto Coram Magistro Rogero de Seyton Magistro Ricardo de Stanes Johanne de Cobbeham Magistro Radulpho de Frenyngham Thoma Welond Johanne de Lovetoft Justiciariis et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Radulphum Priorem de Giseburne querentem per Willelmum le Messager positum loco suo [] et Willelmum de Boyville et Marmaducum de Twenge et Luciam uxorem ejus deforciantes de manerio de Thormodeby cum pert[inentiis] Unde placitum conventionis factum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicti Willelmus Marmaducus et Lucia recognoverunt predictum manerium cum pert[inentiis] esse jus ipsius Prioris et Ecclesie sue Beate Marie de Giseburne ut illud quod idem Prior et Ecclesia sua predicta habent de dono predicti Willelmi et concessione et confirmatione predictorum Marmaduci et Lucie habendum et tenendum eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue predicte de predictis Marmaduco et Lucia et her[edes] ipsius Lucia in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam de omni seculari servitio et exactione inperp[etuum] Ita quod iidem Marmaducus et Lucia et heredes ipsius Lucie acquietabunt et defendent predictum Priorem et succ[essores] suos et Ecclesiam suam predictam versus omnes homines de omnimodis servitiis sectis curiarum consuetudinibus et exactionibus ad predictum manerium pertinentibus ut lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] suam inperp[etuum] Et predictus Willelmus concessit pro se et her[edes] suis quod ipse warantizabunt eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue predicte predictum manerium cum pert[inentiis] contra omnes homines inperp[etuum] Et idem Prior recepit predictos Willelmum Marmaducum et Luciam et heredes ipsorum Willelmi et Lucie in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in Ecclesie sua predicta inperpetuum

Source (click image below to view full size)