Charter Document - 03057664
| Charter Number: | 03057664 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1304 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Apud Richemund die Veneris proxima post festum Sancte Lucie [] Assisa venit recognitura si Ricardus de Marton injuste [] disseisivit Priorem de Gisburn de libero tenemento suo in Marton in Cliveland post primam [] Et unde queritur quod disseysivit eum de octies centum pedibus terre in longitudine et in alio loco unius pedis et alio loco dimidii pedis terre in latitudine Et Ricardus in propria persona sua venit et dicit quod assisa non debet inde fieri Dicit enim quod predictum tenementum positum in visu est quedam placea vasti et illam placeam tenet in communi cum quibusdam Adam de Hurthewrth et Johanna uxore ejus qui non nominantur [] Et petit judicium [] Et si convincatur dicit quod ipse nullam inde fecit injuriam predicto Priori et de hoc ponit se super assisam Et predictus Prior dicit quod predictus Ricardus tenet separatim predicta tenementa et dicit quod ipse fuit seysitus de predictis tenementis ut de libero tenemento sue quousque predictus Ricardus inde injuste ipsum disseysivit Et de hoc ponit se super assisam et predictus Ricardus similiter Ideo capiatur assisa Jur dicunt super sacramentum suum quod predictum tenementum positum in visu [] non est vastum [] set est pratum predicti Prioris et quod predictus Prior fuit seysitus de predicto prato ut de libero tenemento [] quousque predictus Ricardus ipsum inde injuste [] disseisivit Et ideo consideratum est quod predictus Prior recuperet inde seisinam suam per visum recognitorum et dampna sua que taxantur per eosdem ad duos solidos Et predictus Ricardus in misericordia []
