Charter Document - 03056668

Charter Document - 03056668


Charter Number: 03056668
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1280
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Ebor a die Sancti Johannis Baptiste in quindecim dies anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici octavo Coram Johanne de Vallibus Willelmo de Saham Rogero de Loveday Johanne de Metingham Magistro Thoma de Sadington Justiciariis Itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Petrum de Malo Lacu petentem et Adam Priorem de Gyseburne tenentem per Thomam de Arsum positum loco suo [] de manerio de Uggethorpe cum pert[inentiis] Unde recognitio magne assise sum monita fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Petrus recognovit predictum manerium cum pert[inentiis] esse jus ipsius Prioris et Ecclesie sue Sancte Marie de Gyseburne et illud remisit et quietum clamavit de se et her[edes] suis predicto Priori et succ[essores] suis et Ecclesie supradicte inperp[etuum] Et idem Prior recepit predictum Petrum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in Ecclesia sua predicta inperpetuum

Source (click image below to view full size)