Charter Document - 03055752

Charter Document - 03055752


Charter Number: 03055752
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1221
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In crastino Ascencionis [] Assisa venit recognitura quis advocatus tempore pacis presentavit personam que mortua est ad Ecclesiam de Lithum que vacat [] cujus advocationem Ricardus de Alta Ripa et Matill[de] uxor ejus clamant versus Priorem de Gyseburne Qui venit [] et dicit quod assisa non debet inde fieri quia Ecclesiam illam ei dedit Willelmus de Kilton avunculus ipsius Matill[de] cujus heres ipsa est et inde profert cartam ipsius Willelmi que testatur quod idem Willelmus dedit eis cum corpore suo donationem Ecclesie de Livum et quicquid juris in ea habuit [] Profert etiam cartam Johannes Regis que donum illud sicut rationabiliter factum fuit eis confirmat [] et petit quod donum illud ei warrantizent Et Ricardus et Matill[de] uxor ejus veniunt et dicunt quod carta Willelmi non debet eis nocere quia facta fuit in lecto mortali et in tali tempore quo non fuit potens sui Et Prior dicit quod carta illa facta fuit in legia potestate Willelmi et in plena sanitate et in tali tempore quo illam dare potuit et inde ponit se super testes et super patriam Et Ricardus et Matill[de] similiter Fiat inde jurata per testes subscriptos ex utraque parte concessos et per xij liberos et legales de [eodem] visneto [] ad recognoscendum si idem Willelmus dedit eis in ligia potestate sua Ecclesiam illam et carta sua quam iidem habent eis fuit [] Dies datus est eis in adventu Domini Regis coram eo apud Ebor [] et tunc veniat jurata Et Matill[de] ponit loco suo Ricardum virum suum et Prior ponit loco suo Willelmum de Bolleby et Johannem de Scipton

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



In crastino Ascencionis [] Assisa venit recognitura quis advocatus tempore pacis presentavit personam que mortua est ad Ecclesiam de Lithum que vacat [] cujus advocationem Ricardus de Alta Ripa et Matill[de] uxor ejus clamant versus Priorem de Gyseburne Qui venit [] et dicit quod assisa non debet inde fieri quia Ecclesiam illam ei dedit Willelmus de Kilton avunculus ipsius Matill[de] cujus heres ipsa est et inde profert cartam ipsius Willelmi que testatur quod idem Willelmus dedit eis cum corpore suo donationem Ecclesie de Livum et quicquid juris in ea habuit [] Profert etiam cartam Johannes Regis que donum illud sicut rationabiliter factum fuit eis confirmat [] et petit quod donum illud ei warrantizent Et Ricardus et Matill[de] uxor ejus veniunt et dicunt quod carta Willelmi non debet eis nocere quia facta fuit in lecto mortali et in tali tempore quo non fuit potens sui Et Prior dicit quod carta illa facta fuit in legia potestate Willelmi et in plena sanitate et in tali tempore quo illam dare potuit et inde ponit se super testes et super patriam Et Ricardus et Matill[de] similiter Fiat inde jurata per testes subscriptos ex utraque parte concessos et per xij liberosnumeral et legales de [eodem] visneto [] ad recognoscendum si idem Willelmus dedit eis in ligia potestate sua Ecclesiam illam et carta sua quam iidem habent eis fuit [] Dies datus est eis in adventu Domini Regis coram eo apud Ebor [] et tunc veniat jurata Et Matill[de] ponit loco suo Ricardum virum suum et Prior ponit loco suo Willelmum de Bolleby et Johannem de Scipton