Charter Document - 03055568

Charter Document - 03055568


Charter Number: 03055568
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1293
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Matill[dis] filia Roberti de Lactanby que plene etatis est ut dicitur petit versus Willelmum Priorem de Gisburghe unum toftum et unam bov[ata] terre cum pertinentiis in Ormesby ut jus [] et in que idem Prior non habet ingressum nisi post dimissionem quam Robertus de Lactanby qui non nisi custodiam inde habuit dum predicta Matill[dis] infra etatem et in custodia sua fuit inde fecit Michaeli quondam Priori de Gisburghe [] Et Prior per attornatum suum venit et defendit jus suum quando [] Et quo ad predictam bov[ata] terre dicit quod predictus Robertus de Lactanby quem predicta Matill[dis] dicit esse custodem suum fuit pater ejusdem Matill[dis] et idem Robertus diu ante Statutum Gloucestrie per cartam suam dedit et confirmavit Deo et Ecclesie Beate Marie de Gisburghe et Canonicus ibidem Deo servientibus in liberam puram et perpetuum elemosinam et obligavit se et heredes suos ad warantiam [] Et profert quandam cartam que hoc idem testatur Et de sicut predicta Matill[dis] est heres predicti Roberti in sanguine petit judicium si ipsa contra factum patris sui in predictis tenendum aliquid clamare possit [] Postea predicta Matill[dis] non est presens Ideo ipsa et plegii sui de presentia in misericordia Et predictus Prior inde sine die Nichil de plegiis quia per fidem []

Source (click image below to view full size)