Charter Document - 03055449

Charter Document - 03055449


Charter Number: 03055449
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1251
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor in Octabis Omnium Sanctorum anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tricesimo sexto Coram Silvestro Episcopo Karleolensi Rogero de Thurkelby Hugone Abbate de Seleby Gilberto de Preston et Ada de Hilton Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Ricardum filium Philippi de Bernoldeby petentem et Johannem Priorem de Gyseburne tenentem de una carucata et quatuor acris terre cum pert[inentiis] in Bernoldeby Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod Ricardus remisit et quietum clamavit de se et her[edes] suis predicto Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue de Gyseburne totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pert[inentiis] inperp[etuum] Et pro hac remissione quieta clamatione fine et concordia idem Prior dedit predicto Ricardo viginti solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)