Charter Document - 03052206
| Charter Number: | 03052206 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1303 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 6 (f86r) Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Edwardus Dei gratia Rex Anglie Dominus Hibernie et Dux Aquitanie Thomas eadem gratia Archiepiscopo Eboracensis Anglie Primati salutem Cum Ricardus de Marton in Curia nostra coram Justiciariis nostris apud Eboracum amandaverit assisam ultima presentationis versus Priorem de Giseburne de Ecclesia de Marton qua vacat ut dicitur idem Prior venit in eadem Curia nostra et dixit quod predicta Ecclesia non est vacans Et quia hujusmodi causa cognitio ad forum spectat ecclesiasticum vobis mandamus quod convocatis coram vobis convocandis diligenter inquiratis si predicta Ecclesia sit vacans necne et si non sit vacans immo plena de quo et ad cujus presentationem et a quo tempore plena fuerit Et quid inde inquisierimus constare faciatis Justiciariis nostris apud Eboracum a die Sancti Michaelis in xv dies per litteras vestras patentes et habeatis ibi hoc breve Teste Radulpho de Hengham apud Eboracum xviij die Junii anno regni nostri tricesimo primo
