Charter Document - 03051197
| Charter Number: | 03051197 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Letter |
| Date: | 1260 - 1261 |
| Date type: | Internal, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f72v) |
Charter:
Walterus permissione [] dilecto in Cristo filio Priori Giseburg salutem gratiam et benedictionem De Fratre Stephano quem nobis misistis ut nobis de elemosina vestra aliisque precipuis juxta quod petiveramus deserviat cum magno vobis re gradiamur affectu Speramus enim quod nobis fructuosus existet et consequatur exinde gratiam et honorem Ceterum de diligentia quam in visitatione Domus Monialium de Basedale adhibere curastis vos digne laudamus Et quia de quibusdam sicut contineri vidimus plene non poteratis hactenus inquirere et ea de quibus constat [ut] deliberatione indigent ut regulariter corrigantur de circumspectione vestra plenius confidentes devotionem vestram requirimus cum affectu quatinus occupationibus nostris quibus admodum implicamur compassi vices nostras complere curetis caute et celeriter sicut deposcit negotium in premissis Ita quod excessus Fratrum rigide et Monialium cum qua decet modestia puniantur et reformatio Domus debita consequatur Et quia parum valet ordinatio nisi sit utilis postmodum executor rogamus quatinus de industrio aliquo et fideli qui dicte Domus curam possit gerere cogitetis regulari vel etiam seculari et supremum ad hoc non possitis inducere nobis quid faciendum videritis nuncietis Bene valeat
