Charter Document - 03051156
| Charter Number: | 03051156 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1256 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili patri et in Christo charissimo Domino Walterus Dei gratis Dunelmensi Episcopo fidelis suus ac devotus Petrus de Brus tam devotos quam debitos Domini honores Noverit excellentia vestra quod Dominus Robertus de Brus Conquisitor terrarum Clivelande et de Hertenesse et Vallis Anandie cujus heres ego sum quando domum de Gyseburne fundavit ecclesias de Hertenesse cum pert[inentiis] suis concedente et confirmante Dunelmensi Episcopo qui tunc fuit Priori et Canonicis ejusdem domus ad eorum sustentationem inperp[etuum] elemosinam dedit et concessit Et quia jure hereditario ad me pertinet ipsius elemosine defensio et doni predecessoris mei warantizatio tanquam ad verum patronum ne aliquando ad cujuscunque presentationem ad aliquam dictarum ecclesiarum aut alicujus rei ad ipsas spectantis in meum aut ipsorum Prioris et Canonicorum dampnum seu prejudicium admittatis presentiam Domini Pape appello In cujus rei testimonium presentibus literis patentibus sigillum meum feci apponi Dat[um] apud Scelton die Sancti Dionisii anno gratie MCCL sexto Valeat in Domino paternitas vestra per tempora longa
Markups
Names Markup:
Venerabili patri et in Christo charissimo Domino Walterus Dei gratis Dunelmensi Episcopo fidelis suus ac devotus Petrus de Brus tam devotos quam debitos Domini honores Noverit excellentia vestra quod Dominus Robertus de Brus Conquisitor terrarum Clivelande et de Hertenesse et Vallis Anandie cujus heres ego sum quando domum de Gyseburne fundavit ecclesias de Hertenesse cum pert[inentiis] suis concedente et confirmante Dunelmensi Episcopo qui tunc fuit Priori et Canonicis ejusdem domus ad eorum sustentationem inperp[etuum] elemosinam dedit et concessit Et quia jure hereditario ad me pertinet ipsius elemosine defensio et doni predecessoris mei warantizatio tanquam ad verum patronum ne aliquando ad cujuscunque presentationem ad aliquam dictarum ecclesiarum aut alicujus rei ad ipsas spectantis in meum aut ipsorum Prioris et Canonicorum dampnum seu prejudicium admittatis presentiam Domini Pape appello In cujus rei testimonium presentibus literis patentibus sigillum meum feci apponi Dat[um] apud Scelton die Sancti Dionisii anno gratie MCCL sextodate Valeat in Domino paternitas vestra per tempora longa
