Charter Document - 03051144

Charter Document - 03051144


Charter Number: 03051144
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1231
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Thomas filius Johannes tunc Vicecomes Cumberlandie Magister Gervasio de Louther Ricardus Gernun Radulphus de la Ferte Ricardus de Leventone Adam de Wyketone Robertus filius Willelmi de Corkebi Willelmus de Johanneby et alii Milites Comitatus Cumberlandie [] Noveritis Ricardum Racin tunc Senescallum Domini Willelmi de Forz Comitis Albemarlie die Martis proximo post festum Sancti Michaelis anno Incarnationis Domini MCCXXXI literas Domini sui ad predictum Thomam filium Johannis Vicecomitem detulisse precatorias ut omnia servitia et exactiones que de villa de Apeltone solent exigi ipsi et ballivi sui de predicto Comite et Senescallo suo predicto Ricardo tunc presente et ceteris eidem successuris exigerent secundum formam carte predicti Comitis que eadem die in Comitatu apud Karleolum coram nobis lecta fuit Quam cartam Prior et Canonici de Giseburne habent unde predictus Vicecomes predictum Senescallum ad predicta servitia facienda quantum in se fuit benigne admisit Et ne super hoc in posterum ab aliquibus possit dubitari in hujus rei testimonium nos et alii Milites Comitatus nostri huic scripto sigilla nostra duximus apponenda Valete in Domino

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Thomas filius Johannes tunc Vicecomes Cumberlandie Magister Gervasio de Louther Ricardus Gernun Radulphus de la Ferte Ricardus de Leventone Adam de Wyketone Robertus filius Willelmi de Corkebi Willelmus de Johanneby et alii Milites Comitatus Cumberlandie [] Noveritis Ricardum Racin tunc Senescallum Domini Willelmi de Forz Comitis Albemarlie die Martis proximo post festum Sancti Michaelis anno Incarnationis Domini MCCXXXIdate literas Domini sui ad predictum Thomam filium Johannis Vicecomitem detulisse precatorias ut omnia servitia et exactiones que de villa de Apeltone solent exigi ipsi et ballivi sui de predicto Comite et Senescallo suo predicto Ricardo tunc presente et ceteris eidem successuris exigerent secundum formam carte predicti Comitis que eadem die in Comitatu apud Karleolum coram nobis lecta fuit Quam cartam Prior et Canonici de Giseburne habent unde predictus Vicecomes predictum Senescallum ad predicta servitia facienda quantum in se fuit benigne admisit Et ne super hoc in posterum ab aliquibus possit dubitari in hujus rei testimonium nos et alii Milites Comitatus nostri huic scripto sigilla nostra duximus apponenda Valete in Domino