Charter Document - 03051133
Charter Number: | 03051133 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1211 - 1212 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Regis apud Dunolm[] die Purificationis Beate Marie anno regni Regis Johannis iij Coram ipso Domino Rege Simone de Pateshull Jacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemeri Justiciariis et aliis fidelibus Domini Regis tunc ibi presentibus Inter Laurentium Priorem de Giseburne petentem et Rogerum de Lascellis deforciantem de advocatione ecclesie de Kirkeby super Wisc Unde recognitio ultime presentationis sum monita fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Prior remisit et quietum clamavit de se et succ[essores] suis eidem Rogero et her[edes] suis totum jus et clamium quod habuit in advocatione predicte ecclesie imperp[etuum] Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Rogerus concessit eidem Priori viginti novem bov[atas] terre cum pert[inentiis] in Alesby in Lindesia scilicet unam bov[ata] terre cum tofto quam Osebertus Blundus tenuit et unam bov[ata] terre quam Osebertus filius Radulphi tenuit cum tofto quod [] de Alesby tenuit et tres bov[atas] terre quas Robertus filius Ketelli tenuit cum tofto quod Wiganus filius Gamel[] tenuit et cum tofto quod Herebertus Carpentarius tenuit et cum tofto quod idem Robertus filius Ketel tenuit et duas bov[atas] terre quas Robertus filius Radulphi tenuit cum tofto quod Petrus Burning tenuit et cum tofto quod idem Robertus tenuit tres bov[atas] terre quas Ernisius de Alesby tenuit cum tofto quod Willelmus Dod[] tenuit et cum tofto quod Willelmus filius Aslac tenuit et cum tofto quod idem Ernisius tenuit et dim[idium] bov[ata] terre cum tofto quod Willelmus Joic tenuit et dim[idium] bov[ata] terre quam Robertus filius Radulphi tenuit et duas bov[atas] terre quas Radulphus filius Godwini tenuit cum tofto quod Alanus de Alesby tenuit et cum tofto quod idem Radulphus tenuit et duas bov[atas] terre quas Dionisius de Alesby tenuit cum tofto quod Godwinus Pastor tenuit et cum tofto quod idem Dionisius tenuit et cum tofto quod Rogerus Waite tenuit et duas bov[atas] terre quas Simon Molendinarius tenuit cum tofto quod Ricardus filius Godrici tenuit et cum tofto quod Ketel de Alesby tenuit et unam bov[ata] terre quam Umfridus de Alesby tenuit cum tofto quod Radulphus de Periz tenuit et duas bov[atas] terre quas Godwinus de Alesby tenuit cum tofto quod Baldricus de Alesby tenuit et unam bov[ata] terre cum tofto quam Willelmus filius Godwini tenuit et duas bov[atas] terre quas Willelmus filius Gamel tenuit cum duobus toftis que Radulphus de Satholm tenuit et duas bov[atas] terre quas Ricardus filius Godwini tenuit cum tofto quod Rogerus de Satholm tenuit et cum tofto quod Turkillus Herre tenuit et unam bov[ata] terre quam Ilgerus Faber tenuit cum tofto quod Simon Parmentarius tenuit et unam bov[ata] terre quam Robertus filius Stephani tenuit et unam bov[ata] terre quam Osebertus Lauord[] tenuit et dim[idium] bov[ata] terre quam Petrus Duneta tenuit et dim[idium] bov[ata] terre quam Willelmus filius Ketel tenuit et novem selliones infra Grenedich habendum et tenendum eidem Priori et succ[essores] suis et Conventui de Giseburne in pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] libera et quieta ab omni seculari servitio et exactione ita quod Theobaldus filius ipsius Rogeri de Lascellis et heredes sui tenebunt totam predictam terram cum pert[inentiis] de ipso Priore et succ[essores] suis inperp[etuum] per liberum servitium decem marcarum per annum reddendarum apud Giseburne ad duos terminos anni scilicet medietatem infra xv dies post festum Sancti Martini et medietatem infra quindecim dies post Pentecosten pro omni servitio et exactione Et Rogerus et heredes sui warantizabunt et defendent et acquietabunt de omnibus servitiis eidem Priori et succ[essores] suis totam predictam terram cum pert[inentiis] contra omnes gentes inperpetuum Et si forte contigerit quod predictus Theobaldus vel heredes sui predictas decem marcas infra predictos terminos non reddiderint idem Theobaldus vel heredes sui erunt in misericordia predicti Prioris vel succ[essores] suorum de una marca pro transgressione solutionis cujuslibet termini Et sciendum quod idem Theobaldus vel heredes sui non poterunt aliquid de predicta terre dare vel vendere vel aliquo modo alienare unde idem Prior vel succ[essores] sui de predicta firma decem marcarum sint perdentes vel de feudo illo elongentur Et idem Prior cepit homagium ipsius Theobaldi de predicta terra
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in Curia Regis apud Dunolm[] die Purificationis Beate Marie anno regni Regis Johannis iijdate Coram ipso Domino Rege Simone de Pateshull Jacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemeri Justiciariis et aliis fidelibus Domini Regis tunc ibi presentibus Inter Laurentium Priorem de Giseburne petentem et Rogerum de Lascellis deforciantem de advocatione ecclesie de Kirkeby super Wisc Unde recognitio ultime presentationis sum monita fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Prior remisit et quietum clamavit de se et succ[essores] suis eidem Rogero et her[edes] suis totum jus et clamium quod habuit in advocatione predicte ecclesie imperp[etuum] Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Rogerus concessit eidem Priori viginti novem bov[atas] terre cum pert[inentiis] in Alesby in Lindesia scilicet unam bov[ata] terre cum tofto quam Osebertus Blundus tenuit et unam bov[ata] terre quam Osebertus filius Radulphi tenuit cum tofto quod [] de Alesby tenuit et tres bov[atas] terre quas Robertus filius Ketelli tenuit cum tofto quod Wiganus filius Gamel[] tenuit et cum tofto quod Herebertus Carpentarius tenuit et cum tofto quod idem Robertus filius Ketel tenuit et duas bov[atas] terre quas Robertus filius Radulphi tenuit cum tofto quod Petrus Burning tenuit et cum tofto quod idem Robertus tenuit tres bov[atas] terre quas Ernisius de Alesby tenuit cum tofto quod Willelmus Dod[] tenuit et cum tofto quod Willelmus filius Aslac tenuit et cum tofto quod idem Ernisius tenuit et dim[idium] bov[ata] terre cum tofto quod Willelmus Joic tenuit et dim[idium] bov[ata] terre quam Robertus filius Radulphi tenuit et duas bov[atas] terre quas Radulphus filius Godwini tenuit cum tofto quod Alanus de Alesby tenuit et cum tofto quod idem Radulphus tenuit et duas bov[atas] terre quas Dionisius de Alesby tenuit cum tofto quod Godwinus Pastor tenuit et cum tofto quod idem Dionisius tenuit et cum tofto quod Rogerus Waite tenuit et duas bov[atas] terre quas Simon Molendinarius tenuit cum tofto quod Ricardus filius Godrici tenuit et cum tofto quod Ketel de Alesby tenuit et unam bov[ata] terre quam Umfridus de Alesby tenuit cum tofto quod Radulphus de Periz tenuit et duas bov[atas] terre quas Godwinus de Alesby tenuit cum tofto quod Baldricus de Alesby tenuit et unam bov[ata] terre cum tofto quam Willelmus filius Godwini tenuit et duas bov[atas] terre quas Willelmus filius Gamel tenuit cum duobus toftis que Radulphus de Satholm tenuit et duas bov[atas] terre quas Ricardus filius Godwini tenuit cum tofto quod Rogerus de Satholm tenuit et cum tofto quod Turkillus Herre tenuit et unam bov[ata] terre quam Ilgerus Faber tenuit cum tofto quod Simon Parmentarius tenuit et unam bov[ata] terre quam Robertus filius Stephani tenuit et unam bov[ata] terre quam Osebertus Lauord[] tenuit et dim[idium] bov[ata] terre quam Petrus Duneta tenuit et dim[idium] bov[ata] terre quam Willelmus filius Ketel tenuit et novem selliones infra Grenedich habendum et tenendum eidem Priori et succ[essores] suis et Conventui de Giseburne in pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] libera et quieta ab omni seculari servitio et exactione ita quod Theobaldus filius ipsius Rogeri de Lascellis et heredes sui tenebunt totam predictam terram cum pert[inentiis] de ipso Priore et succ[essores] suis inperp[etuum] per liberum servitium decem marcarum per annum reddendarum apud Giseburne ad duos terminos anni scilicet medietatem infra xv diesnumeral post festum Sancti Martini et medietatem infra quindecim dies post Pentecosten pro omni servitio et exactione Et Rogerus et heredes sui warantizabunt et defendent et acquietabunt de omnibus servitiis eidem Priori et succ[essores] suis totam predictam terram cum pert[inentiis] contra omnes gentes inperpetuum Et si forte contigerit quod predictus Theobaldus vel heredes sui predictas decem marcas infra predictos terminos non reddiderint idem Theobaldus vel heredes sui erunt in misericordia predicti Prioris vel succ[essores] suorum de una marca pro transgressione solutionis cujuslibet termini Et sciendum quod idem Theobaldus vel heredes sui non poterunt aliquid de predicta terre dare vel vendere vel aliquo modo alienare unde idem Prior vel succ[essores] sui de predicta firma decem marcarum sint perdentes vel de feudo illo elongentur Et idem Prior cepit homagium ipsius Theobaldi de predicta terra